- COLOBIUM
- COLOBIUMtunica demissior, sine manicis, cui Graeci τὸ ἱμάτιον, i. e. superius vestimentum, induebant. Gall. Tabarre. Α᾿ Graeco κολοβόν, mutilatum, decurtatum, quod instar Romanae tunicae iuxta humeros desinebat. Sub veceribus Romanis non in usu fuit, mox tamen sub Imperatorib, innotuit: etiam sanctionibus eorum honestatum. Servis interdictum, Serviô in l. 1. Aen. teste, nec militibus usitatum. Eô iubentur in urbe uti Senatores, Cod. Theodos. l. 4. Titul. 10. l. 1. In Episcoporum dein irrepsit vestitus, tantique aliquando factum est, ut Eutychianus Papa, circa A. C. 275. neminem martyrum sine dalmatica aut colobio purpurato sepeliendum esse, sanxerit: quod tamen Gregorius M. uti superstitiosum, abrogavit, Regist. l. 4. Ep. 48. Demum in promiscuum usum venit, monachis, eremitis, militibus, colonis. Militibus vero inter sanctiora vestimenta, dum huic virtutis insignia appingebant, ut videre est in ipsorum tumulia antiquis, et Heraldorum veste, quam Cottam armorum vocat Budaeus. Plura de hac voce vide apud Spelmann. Glossar. Archaeol. Aegyptiorum Colobia describit Cassian. l. 1. c. 5. cum ait: Colobus quoque lineis induti, quae vix ad cubitûm ima pertingunt, nudas de reliquo circumserunt manus. Et c. 11. Nam neque caligis nos, neque Colobris, seu unicâ tunicâ esse contentos, hiemis permittit asperitas. Veterum Romanorum itaque tunicae Colobia fuêre, quibus manicae quidem, sed quae ad cubitum tuntum pertinerent, et non cum brachiis magnam quoque manus partem coperirent: quas eleganter Tertullianus, de Pallio, appellat nec manibus arctas, nec brachtis parcas. Exomides vero, quibus servi utebantur et quales antiquissimorum Romanorum tunicas fuisse docer A. Gellius, prorsus manicis carebant, ut etiam humeros renudarent: unde patet Colobia olim ingenuorum fuisse; quae prion a servis postea gestari coepta, queritur Appianus. Vide Octav. Ferrarium, de re vestiar. l. 3. c. 24. ut et infra Lebitonarium, in voce Lebes. Insignibus et vestimentis Regum Aragontensium accensetur, in Gestis Innocentii III. Pontif. p. 135. et in Epist. Martini IV. Pontif. Tom. 5. Histor. Franc. p. 878. Sed et cucullum, sive humerale illud, quô servientes ad legem in Anglia induuntur, sic appellari, legas apud Fortescuë in Encomio LL. Angliae, c. 51.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.